HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXVII: De compositione altaris incensi, et loco ejus

#Exod. XXX#Hebr. IX

Post vestium compositionem, locutus est Dominus ad Moysen, de modo consecrationis Aaron, et filiorum ejus, quod ad ipsam consecrationem distulimus, de altari aureo prosequentes. Factum enim erat hoc altare de lignis setim, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est quadrum et duos cubitos in altitudine, vestitumque erat auro purissimo, cornua habens, et craticulam auream, et catenas, et annulos, et vectes aureos instar prioris. Utrum vero arulam haberet, an cineres exciperet terra, ambiguum est. Josephus addidit quod per angulos singulos coronas sex habebat ex auro purissimo, quod singulariter forte in Exodo dictum est, ita: Faciesque ei coronam auream per gyrum. Hoc altare dicebatur incensi, vel thymiamatis, quia singulis diebus mane et vespere ad consumendum juge sacrificium, quod fiebat de duobus agnis, super illud thymiama incendebatur, sanctificatum Domino. Fuerunt tamen qui dicerent mane solum incensum, id est thus superimponi, vespere vero, pro dignitate sacrificii vespertini thymiama. Caeterum utrum hoc altare esset intra sancta sanctorum, an in sanctuario cum candelabro et mensa, sancti videntur dubitare. Nec est putandum in dubium venisse quin esset in sanctuario; cum Hebraeus hoc dicat, et Josephus plane, et prima positio tabernaculi facta a Moyse innuit, nisi quia Paulus, ad Hebraeos, thuribulum ponit aureum intra sanctum sanctorum solummodo. Potuit esse sane quod in templo, ubi omnia ampliata fuerunt, et multiplicata, praeter altare aureum, quod erat extra velum, ad quod bis in die necessarium erat ingredi, erat superadditum thuribulum in aditu, in quo summus sacerdos prunas, et thymiama, quae secum ferebat adoleret, quando ad interiora contingebat ipsum penetrare.